Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 21

Precedente Successiva

tellurem propterea magneticam facere, quia magnetem sic ad sui
positionem invitat; sic enim oporteret solem et lunam herbaceas facere,
quoniam herbas ad sui motum convertunt. Neque propterea
quod non alia metalla et corpora tellus ad se invitat, solummodo magnetica
sit tellus. Non etiam Sol omnes producit herbas, non tamen
ad se rapit; sed quasdam: nec propterea de natura illarum, quas rapit,
ipse erit, cum etiam aliae calidiores sint, soli similiores; sicuti neque
lux de natura papilionis; sed oportet aliquid esse in heliotropio, quo
ad solem propendet et voluptatem in papilione a luce excitari, et in
magnete a tellure. Praeterea cum in nostra Philosophia statuerimus
terram esse natura frigidam, obscuram et immobilem in sua puritate;
quae autem partes eius in metalla et plantas et lapides, et in rubras
et albas, aliisque coloribus affectas terrellas conversae sunt, terram
non esse vere, sed Entia secunda: nequaquam affirmare possumus
terram esse magneticam. Magnes enim ex fluoribus fit, a sole ingenerato
liquefacienteque, in terrae visceribus factis, sicuti et caetera metalla.
Impossibile est autem effectum solis esse id, quod maxime terra
est. Neque enim contrarium a contrario fit. Si autem terra sit in
centro calida, ut Pythagorici putant, et quasi animal variis constans
partibus, nec propterea magnetica erit. Non enim homo osseus est,
quia os in compositione eius quoque reperitur. Praeterea lapides, ex
quibus montes maximi constituuntur, ut Alpes, Apennini, Taurus, Libanus,
Caucasus et alij totam terram cingentes et incrustantes et usque
ad ima viscera intrantes longe plures et grandiores telluris portiones
sunt, quam magnes, ut potius lapidea, quam magnetica videri
debeat, sicuti homo potius carneus quam a renibus reneus dici debet.
Motus ergo magnetis ad telluris positionem, qualis heliotropij et
lupini ad solem existimandus est, et ex sympathia non solum similitudinis
naturae: sic enim a terra electrice traheretur; sed positionis naturalis
oriri apparet. Neque negandum est ad partes polares coeli
polos terrae per positionis sympathiam referri: quoniam talem ex origine
posituram accepit. Quod autem ex origine habemus, naturale
est, ut in Epilogismo , et in Metaph. docuimus. Hoc autem pulchro
experimento ipse Gilbertus confirmat, dum ferreos clavos eam posituram
in aqua super subere servare docet, quam sortiti sunt in officina
ferraria, dum a fabro sic positi cuderentur. Mira res, veritatisque
plena; unde mundi consensum in suis partibus intelligas. Quod etiam
cadaver humanum probat, dum aquis natans perpetuo in coelum faciem
spectantem tenet, et a tali positione deturbatum, ad eandem mox
redit, ut pluries expertus sum, ut in 4. lib. dicemus, occulto regi sensu,
quibus manifestus deesse videtur. Narrat etiam de ferro posito
in templo Mantuae converso post tempora in magnetem, et servante
posituram quam diu tenuerat in templo, ut scias magnetem non esse

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche